Charte de Moirax – 8 août 1115

3915.
1115, 8 août.

NOTITIA INJURIARUM QUÆ ILLATÆ FUERUNT MONASTERIO MOYRIACENSI POST DONATIONEM EJUSDEM COENOBII MONASTERIO CLUNIACENSI A WILLELMO ARNALDI FACTAM, ET CONVENTIONUM SUPER EISDEM INJURIIS CUM PETRO VICECOMITE GAVARRITANO ET ALIIS.

Apud veteres talis mos fuisse dinoscitur, ut rerum gestarum noticiam posteritati futuræ recolendam litteris seu scedulis exaratam reservarent, ne quod eis certum aut cognitum habebatur posteris incertum aut incognitum stare videretur. Quamobrem nosse volumus omnes qui in hoc monasterio Beatæ Mariæ semper virginis de Moyriaco, scilicet nunc et in posterum futuri sunt monachi, quod bonæ memoriæ domnus Willelmus Arnaldi de Moyriaco, lene Christi jugum ferre cupiens, atque se totum regularibus disciplinis sub monastico habitu coaptans, hoc monasterium in suo proprio alodio beatæ Mariæ primitus devotus fundavit, et plurimas possessiones, quæ proprio jure tam in vineis quam in terris cultis atque incultis sibi eveniebant, jure ei hereditario delegavit. De hereditate vero filiorum suorum hoc in opus monasterii Moyriacensis retinuit, ut nulli unquam aliquid de hereditate ipsa venderetur aut in pignus daretur, nisi monachis, si ipsi retinere voluerint. Similiter ne monachis alterius monasterii daretur, nisi quantum in vita sua ipse dederat, cum anathematis interdictione prohibuit. Desiderans etiam quatinus excellentiori deserviret religioni, decrevit ut hic locus sancti cænobii Cluniensis potestati ac religioni perpetuo subjaceret. In quo videlicet monasterio Cluniense obtulit Deo et sancto Petro apostolo domnum Petrum filium suum, ut, secularem relinquens, cælestem assumeret militiam. Qui apud Cluniacum regulari disciplina non mediocriter imbutus, {263}huic monasterio prelatus et prior effectus, ampliavit eum quantis potuit muneribus, hornavit eum suppellectilibus preciosis, locupletavit tabula altare argentea, turibulis argenteis, calicibus ac variis ornatibus; sed, ut omittam cætera, usque pene ad exitum vitæ utilitatibus hujus loci et ut in religionis stabilitate persisteret, fideliter insudavit. Denique, quidam qui de ejus prosapia exortus est, Raimundus Bernardi, cognominatus de Durfort, filius scilicet sororis domni Petri, violentias atque multas injurias contra nos et contra locum nostrum, in petendo partem, in terra nostra fecit. Postea vero vulneratus Alairiaco jacens, pænitentia ductus, omnia quæ Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus Moyriaco dederat, Deo et beatæ Mariæ reliquit, in manu ipsius domni Petri et domni Unaldi abbatis et Andreæ monachi, vidente et audiente Petro, vicecomite Gavarritano, et Arnaldo Rotgerii fratre ejus et multis aliis. Sed sanus factus hoc donum non diu tenuit, quia medietatem de terra quæ Fangosa vocatur sibi retinuit. Iterum quoque apud Seram letali vulnere in capite percussus, et apud civitatem Lactoranam deportatus, domnum Petrum avunculum suum convocans, ut eum absolveret rogavit; et ut pro anima ejus Dominum deprecaretur, omnia quæ ante tulerat beatæ Mariæ dimisit in perpetuum, presente vicecomite Viviano et Raimundo de Prada cum multis aliis. Ante hoc vero placitum, post mortem Willelmi Arnaldi, patris ipsius domni Petri prioris, soror ejus Arsendis nomine, Passercula cognominata, et Willelmus Bernardi de Narces, maritus ejus, cum ipso discordantes, plurima quæ supradictus pater beatæ Mariæ dederat sibi vindicantes, cætera quæ tenere non poterant igni ferroque vastantes; quorum infestationem, data quadam porcione terræ cum consilio domni Arnaldi de Bovilla, qui quondam Aginensis episcopus fuerat, domnus Petrus sapienter mitigavit. Dedit enim eis medietatem villarum Sanctæ Columbæ, et aliam de Loniaco, excepto quod ecclesias vel res ecclesiasticas et salvationem et vineam quæ prope est, quam ipse ædificaverat, retinuit. Insuper dedit eis VI denariadas vineæ, in villa quæ {264}vocatur Albars, tali tenore ut hanc vineam in vita sua tenerent et post mortem illorum Sanctæ Mariæ redderetur. Veniens itaque supradicta Arsendis cum viro suo Wilelmo et filiis Arnaldo et Bernardo apud Moyriacum, in altare Dei genitricis Mariæ, super vivificum corpus sanctamque crucem jurantes, firmaverunt ut in perpetuum sine querela possideretur a monachis omne quod Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus dederant, exceptis villarum medietatibus, et vinea in vita eorum quam supra denotavimus. Terram quoque illam, quæ juxta ecclesiam est de Albars, in jus monasterii dederunt una cum filio suo Bernardo, quem obtulerunt Deo et beatæ Mariæ ut monachus efficeretur. Visores fuerunt domnus Petrus prior, et Anna mater ejus et Arsendis soror ejus, cum viro suo Willelmo Bernardi et filiis Arnaldo et Bernardo monacho, A….. G….. et G….. monachus, Johannes et Fredulfus, pueri monachi, G….. Etius, A….. et alii quamplures. At vero Petrus, vicecomes Gavarritanus, hujus qui modo superest pater, quia erat consanguineus domni Petri prioris, cæpit terras nostras calumniari et inquietare jura honoris nostri, qui etiam quadam a domno Petro priore terræ accepta portiuncula, videlicet medietatem de parrochia quæ vocatur Esquirs in fevum, excepto ecclesiam et res ecclesiasticas, ut faceret ei tenere omnem aliam terram et ut super altare, sicut alii fecerunt, firmaret; quod et fecit, videntibus domno Symone, Agynensium episcopo, et domno Esquitilio, Moisiacensium abbate, cum aliis pluribus. Sed postea mentitus est, quia ea quæ Raimundus Bernardi abstulerat monasterio, ipse similiter tollere presumpsit. Mortuo autem eo, uxori ejus et Petro filio dedit Petrus prior ducentos solidos, et firmaverunt ei Fangosa et omnem aliam terram. Sed et illam culturam quam pater istius Petri emerat a quodam nostro rustico Arnal Fornet XXI solidis Aginensium, tunc mater cum filio dimiserunt in manu ipsius Petri prioris ac domni Hugonis abbatis, vidente G….. Vuillelmi, Donato vicario nostro cum multis aliis. Sed non post multum tempus, cum Petrus iste, {265}Petri vicecomitis filius, patris in vicecomitatu potestatem indeptus fuisset, cæpit inmaniter contra nos et contra omnes terras quas habemus ultra et citra flumen Gorcii sevire, rusticos depredari, et ad ultimum totam illam terram, quæ vocatur Fresonia, sibi vindicare presumpsit. Quid crudelius est? Ipsum priorem capi et sub capturæ custodia teneri jubere inreverenter ausus est. Sed consilio domni Gausberti, [Aginnensis] episcopi, acceptis a priore CC solidis, firmavit ei secundo omnem terram Beatæ Mariæ, vidente ipso episcopo et Petro de Monte Calvo, ubi hoc factum est, Willelmo de Gualardo et Monteto, priore Alayriaci et G….. Lagania cum multis. Iterum quoque, veteribus malis nova adiciens, Petrus vicecomes bannum suum in omni terra de Fangosa misit, sublatis inde plus quam quinquaginta modios annonæ, et per tres annos in heremum redacta est. Qui etiam burgum et omnem parrochiam Moyriaci cum honore sibi pertinente usurpare non timuit. Tantas igitur ac tales a Petro vicecomite sustinuit domnus Petrus prior persecutionum molestias, ut quasi in exilio positus longa quereret latibula, immanissimam ejus volens declinare persecutionem. Denique metuens ne hujus ecclesiæ thesauros violenter raperet, transmisit eos Cluniaco, argentum scilicet de tabula, calices et turibula, et alia quæ huic loco hornatui essent vasa argentea. Sed domnus Pontius, Cluniensium abba, previdens quieti hujus monasterii, omne illud argentum ad nos remisit, precipiens ut Petro vicecomiti daretur, si in manu domni Gausberti, Agi[n]ensis episcopi, et domni Monteti, prioris Alayriaci, domnique Heliae, sacristæ Moysiaci, ac domni G….. de Balagerio, aliorumque hujus terræ prudentissimorum virorum, et etiam super altare Sanctæ Mariæ juraret, fidem pleviret ipse et uxor sua, nomine Guiscarda, et fratres sui predictam terram donare, derelinquere Deo et Sancto Petro Cluniaci et Sanctæ Mariæ de Moiriaco: tali pacto talique convenientia, ut in tota terra quæ ad jus Sanctæ Mariæ pertinere videtur, nunquam in perpetuum ipse vel aliqui de parentela sua aliquid tollerent, raperent vel aliquam violentiam facerent. Quæ {266}convenientia hoc modo facta est: Posita veneranda cruce et reverendo corpore Christi super altare Beatæ Mariæ semper virginis, una cum plurimorum sanctorum reliquiis, ego Petrus vicecomes, cum uxore mea Guiscarda, dono Deo et Sancto Petro Cluniaci et sanctæ Mariæ matri Christi et huic monasterio Moiriaci et monachis, qui modo sunt hic et qui in æternum in hoc loco Deo sunt servituri, omnem terram illam quam hucusque huic loco calumniabam et auferebam; et per fidem meam plivisco super has sanctas reliquias, et super altare Sanctæ Mariæ, et super crucem et venerabile corpus Christi, ut in tota ista terra quam superius donavi huic loco et dereliqui, nichil mali ultra faciam, non tollam aliquid violenter aut voluntarie, nec tollere faciam, nec aliqui qui post me de mea progenie nascituri sunt. Ut autem ista convenientia semper integra teneatur, ego et uxor mea facimus † signum propriis in charta manibus, et damus partem corrigiæ, servanda posterius, in testimonium veritatis. Accepi quoque propter hoc a domno Petro priore et a domno G….. de Balager LX et VI marchas argenti, inter quas duo turibula et duo calices, duo quoque candelabra argentea erant, et totum argentum tabulæ altaris Beatæ Mariæ, precium videlicet duo milia et ducentorum solidorum Aginensis monetæ. Quicunque violaverit aut infregerit istam convenientiam, partem accipiat cum Satan. Amen, amen, amen. Quod militibus A….. et P….. de Moirac dedi absolute reddam huic loco; et fratribus meis R….. et A….., sicut ego feci, firmare super altare faciam. Visores fuerunt G[ausbertus], episcopus, P. prior Moiriaci et M. prior Alairiaci, K….. prior Sancti Genesii, G. de Balager, B. de Narces, G. monachus, P. de Golengs, P. de Albino, P. de Moirac, pueri, et cæteri monachi. Milites vero Willelmus de Galard, Montesin de Golengs, P. de Monte Calvo, R. et G. de Auliniaco, Willelmus Amaneu de Segoniaco, Bernucia de Marciola, cum aliis multis, Bruno et Ingrosus de Alairiaco, Calvus de Calda Costa, Martinus de Moirac et Willelmus filius ejus; Willelmus de Castilio, qui argentum ad altare reddere monachis debuit, sed quia reddere contempsit, octingentos, et postea duo milia solidorum coactus dedit, qui simul {267}juncti quinque milia faciunt. Facta autem hæc convenientia die dominica, VI idus augusti, luna XIIIIa, concurrentes IIII, epacta XXIIIa, anno ab incarnatione Domini Mº. Cº. XVmo, indictione VIIII, regnante Ludovico Francorum rege, Romanæ ecclesiæ domno Paschasio papa IIº pontificatum tenente, et in Aginensi Gauberto, quo presente hoc totum factum est, in Guasconia Wilelmo Aquitanorum duce principatum tenente. Amen.

(B. p. 35.)

Recueil des chartes de l’abbaye de Cluny, 6 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1876-1903, par A. BERNARD & A. BRUEL, Paris, Imprimerie nationale, 1876-1903