Traité de Paris


12 avril 1229 Paris
Parchemin du traité de Paris

Traité de Paris

Archives nationales-AE/II/230.

Ratification du traité de Paris par Raymond VII, comte de Toulouse, qui abandonne au roi de France les sénéchaussées de Beaucaire et Carcassonne, et s'engage à marier sa fille unique et héritière Jeanne
à l'un des frères de Louis IX. Le comté de Toulouse ira aux enfants de ce mariage, et à défaut
d'enfants, reviendra à la couronne.


1993 Paris. 1228-29. 12 avril avant Pâques.
Litterae Raimundi Tolosani comitis de pace inter se, ecclesiam Romanam et regem Franciae inita. (J. 305. Toulouse, III,n²60; et J. 331, Toulouse, layette, n° 3. Originaux scellés. = J. 305. Toulouse, III, n° 2 et 6. Copies.)


Raymondus, Dei gratia comes Tholosanus, universis ad quos littere presentes pervenerint, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum guerra inter sanctam Romanam ecclesiam et karissimum dominum nostrum Ludovicum regem Francie illustrem, ex una parte, et nos, ex altéra, longo tempore fuisset, nos vera devotione affectantes in unitate sancte Romane ecclesie et fidelitate et servitio domini regis Francie permanere, pacem, tam per nos quam per personas interpositas, totis viribus procuravimus; que, mediante divina gratia, inter sanctam Romanam ecclesiam et dominum regem Francie, ex una parte, et nos, ex altera, est taliter reformata.
— Promittimus siquidem domino Romano S. Angeli diacono cardinali, Apostolice Sedis legato, nomine ecclesie Romane, quod Ecclesie, et domino nostro Ludovico regi Francorum, et heredibus ejus, de cetero devoti erimus et usque ad mortem fideliter adherebimus; et quod hereticos, et eorum credentes, fautores et receptatores, in terra, quam nos et nostri tenemus et tenebimus, semper totis viribus expugnabimus, non parcentes in hoc proximis, vassalis, consanguineis nec amicis, ct terram eandem purgabimus ab hereticis et heretica feditate, et juvabimus etiam purgare terram quam dominus rex tenebit.
— Promittimus etiam quod justiciam debitam sine mora faciemus de hereticis manifestis, et fieri faciemus per ballivos nostros viriliter et potenter; inquiri faciemus et inquiremus diligenter de inveniendis hereticis, credentibus, fautoribus et receptatoribus eorundem, secundum ordinationem quam super hoc faciet dominus legatus. — Et, ut facilius et melius heretici valeant inveniri, promisimus quod solvemus, usque ad biennium, duas marchas argenti, et exinde in perpetuum unam, ei qui here-ticuin ceperit, ct per episcopum loci, vel alium qui potestatem habeat, ille, qui captus erit, fuerit dc heresi condemnatus, ita quod, si plures ceperit, pro singulis dabimus aut dari faciemus tantumdem.
— De aliis non manifestis, et credentibus, receptatoribus et fautoribus hereticorum, servabimus et servari faciemus secundum quod dictus legatus vel Romana ecclesia ordinabunt. — Item servabimus et servari faciemus pacem in terra quam nos et nostri tenebimus, et juvabimus servari in terra quam dominus rex ad manus suas tenebit, et ruptarios expellemus et puniemus animadversione debita et receptatores ipsorum.
— Ecclesias et viros ecclesiasticos defendemus et defendendi faciemus a nostris, et jura, libertates et immunitates quas habent conservabimus eisdem , et faciemus firmiter conservari.
— Et, ne de cetero in terra illa claves Ecclesie contempnantur, sententias excommunicationis servabimus, et servari a nostris et per nostros faciemus.
Excommunicatos vitabimus el vitari faciemus, sicut in sacris constitutionibus continetur. Et, si aliqui per annum in excommunicatione contumaciter permanserint, ex tunc, ad mandatum Ecclesie, ipsos ad sinum matris Ecclesie redire compellemus, occupando omnia bona sua mobilia et immobilia, et tenebimus donec ad plenum satisfaciant de causa pro qua excommunicationis vinculo fuerint innodati, et de dampnis datis occasione excommunicationis predicte.
— Faciemus omnes ballivos nostros, institutos et instituendos, in ipsa institutione jurare quod omnia supradicta fideliter observabunt; ita quod, si negligentes in hiis reperti fuerint, pro modo delicti puniemus; et, si culpabiles, puniemus omnium amissione bonorum.
— Instituemus etiam ballivos non judeos sed catholicos in terra, et nullius heresis suspicione notatos. Et tales prohibiti non possint admitti ad emendum redditus civitatum, villarum, vel castrorum, vel pedagiorum. Et si forte aliquis talis ignoranter institutus fuerit, expellemus eum et puniemus, cum super hoc fuerimus certificati. — Item promittimus quod omnia bona inmobilia et jura ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum ad presens restituemus et restitui faciemus ad plenum a nostris in terra tota quam nos et nostri tenebimus; illa videlicet que ecclesie vel ecclesiastice persone tenebant ante primum adventum crucesignatorum, vel de quibus constabit eas esse spoliatas. De aliis stabimus juricoram ordinariis, vel coram ipso legato, vel ab ipso legatis vel a Sede Apostolica delegatis.
— Promittimus etiam quod nos solvemus in posterum integre decimas, et solvi faciemus integre, bona fide, a nostris, et quod milites et alii laici non habeant decimas, nec permittemus ipsos tenere eas in terra quam nos et nostri tenemus et tenebimus; set ad ecclesias, juxta dispositionem ipsius legati vel ecclesie Romane, integre revertantur. — Pro dampnis vero illatis, a nobis el nostris, ecclesiis et viris ecclesiasticis super rebus mobilibus, vel destructione domorum vel villarum, vel aliarum rerum, exceptis immobilibus, de quibus debet fieri restitutio sicut superius dictum est, solvemus decem millia marcarum arcenti, assignanda bonis personis, idoneis et fidelibus, quas ipse legatus eliget vel ecclesia Romana; que quantitatem predictam, de bonorum virorum consilio, proportionaliter et fideliter divident, juxta quantitatem dampnorum. Nec poterimus, nos vel nostri, pro dampnis mobilium vel destructione domorum, vel villarum, vel aliarum rerum, sicut superius est expressum, ultra summam illam amplius conveniri.
— Item solvemus abbatie Cisterciensi duo milia marcarum argenti, ut emantur inde redditus, pro refectione abbatum et fratrum in capitulo generali; abbatie Clarevallis quingentas marcas, ad emendum redditus pro refectione abbatum et fratrum, quando conveniunt in festo Nativitatis beate Virginis; abbatie Grandis-Silve mille marcas; abbatie Belle-Pertice trecentas marcas; abbatie Candelii ducentas marcas, ad dicta monasteria construenda, tum pro damnis eisdem illatis in rebus mobilibus tum pro salute anime nostre. —Item sex milia marcarum solvemus que retinebuntur ad muniendum, inforciandum et custodiendum castrum Narbonense et alia castra que dominus rex pro Ecclesie et sua securitate tenebit usque ad decennium, prout inferius continetur, sicut visum fuerit expedire. — Supradicta vero viginti milia marcarum solvemus usque ad quatuor annos, ita quod quolibet anno solventur quinque milia marcarum. — Item quatuor millia marcarum deputabuntur a nobis quatuor magistris theologie, duobus decretistis, sex magistris artium liberalium, et duobus gramaticis regentibus Tholose, que dividentur hoc modo : singuli magistrorum theologie habebunt singulis annis quinquaginta marcas usque ad decennium ; uterque magistrorum decretorum habebit triginta marcas ad decennium singulis annis; singuli magistri artium habebunt viginti marcas usque ad decennium similiter annuatim ; uterque magistrorum artis grammatice habebit similiter annuatim decem marcas usque ad decennium.
— Item , statim post absolutionem nostram, assumpsimus pro penitentia nostra crucem de manu dicti legati contra Sarracenos, et ibimus ultra mare ab instanti passagio mensis augusti proximo futurum, ibidem per quinquennium continuum integre moraturi.
— Illos autem qui adheserunt Ecclesie, domino regi, patri ejus, comitibus Montisfortis et adherenlibus eis, occasione hujusmodi quod adheserunt Ecclesie, domino regi, patri ejus, comitibus Montisfortis et adherentibus eis, non gravabimus; set benigne tractabimus eos tanquam amicos, ac si nobis contrarii non fuis sent, exceptis hereticis et credentibus ipsorum. Et Ecclesia et rex facient similiter illud idem de illis qui nobis contra dominum regem et Ecclesiam adheserunt, exceptis illis qui ad pacem Ecclesie et domini regis non veniunt nobiscum. — Dominus autem rex, attendens humilitatem nostram et sperans quod in devotione Ecclesie et fidelitate ejus fideliter perseveremus, volens nobis facere gratiam, filiam nostram, quam sibi trademus, tradet in uxorem uni de fratribus suis, per dispensationem Ecclesie, et dimittet nobis totum episcopatum Tholosanum , excepta terra marescalli [G. de Levis], quam ipse marescallus tenebit a domino rege.
Postmortem autem nostram, Tholosa et episcopatus Tholosanus erunt fratris domini regis qui habebit filiam nostram, et filiorum susceptorum ex ipsis duobus.
— Si autem frater domini regis, quod absit, moreretur sine filiis ex ipsa, Tholosa et episcopatus Tholosanus ad dominum regem revertetur, et heredes suos; et filia, vel alii filii, vel filie vel heredes nostri nichil juris in ipsis poterunt reclamare.
— Et si ipsa filia sine filiis ex fratre domini regis moreretur, Tholosa similiter et episcopatus Tholosanus ad dominum regem et heredes ejus revertetur; ita quod, omni casu contingente, ad dominum regem et heredes ejus. Tholosa et episcopatus Tholosanus revertetur post mortem nostram. Et nulli poterunt ibi jus aliquod reclamare nisi filii vel filie descendentes ex fratre domini regis et filia nostra, sicut est supradictum. — Item dimittit nobis dominus rex Agennensem et Ruthinensem episcopatus.
— De episcopatu Albiensi dimittit nobis quicquid est de episcopatu Albiensi citra fluvium de Thar, videlicet ex parte de Gaillac; et civitas Albiensis remanebit ex parte domini regis, et quicquid est ultra illud flumen versus Carcassonam in eodem episcopatu Albiensi.
Et dominus rex habet rippam et aquam, ex parte sua, usque ad medium fluminis, et nos similiter habemus rippam, ex parte nostra, et aquam usque ad medium fluminis, salvis juribus et hereditatibus aliorum, dummodo de hiis que sunt ex parte domini regis faciant ei quod debebunt, et de his que sunt ex parte nostra, faciant nobis similiter quod debebunt.
— Episcopatum autem Caturcensem dimittit nobis dominus rex, excepta civitate Caturcensi, et feodis et aliis que habuit in eodem episcopatu rex Philippus, avus ejus, tempore mortis sue. —Et, si nos sine filiis de legitimo matrimonio procreatis decesserimus, tota terra predicta remanebit filie nostre quam habebit frater domini regis, et heredibus ex ea susceptis; ita tamen quod nos, ut verus dominus, habeamus plenum jus et liberum dominium in supradicta terra que dimittitur nobis, salvis conditionibus supradictis, tam de civitate Tholose et episcopatu Tholosano, quam de terra alia superius nominata , et in morte pias eleemosinas possimus facere, secundum usus et consuetudines aliorum baronum regni Francie.
—Supradicta omnia dimittit nobis dominus rex, salvo jure ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum, sicut superius est expressum.
— Viride-fnlium cum pertinentiis suis, et villam de les Bordes cum pertinentiis suis, dimittimus, secundum donum bone memorie Ludovici regis patris ejusdem domini regis et comitis Montisfortis, episcopo Tholosano et filio 0. de Lyliers; ita tamen quod episcopus Tholosanus pro Viridifolio faciat nobis quod debebat facere comiti Montisfortis, et filius ejusdem 0. faciat nobis quod debebat facere bone memorie Ludovico regi, patri domini regis.
— Donationes alie a domino rege, vel patre ejus, vel a comitibus Montisfortis facte non teneant, nec nos vel nostri ad eas teneamur, in terra que nobis et nostris dimittitur. — De omnibus autem supradictis, que dimittuntur nobis, fecimus domino regi homagium ligium et fidelitatem, secundum consuetudinem baronum regni Francie.
— Totam aliam terram que est citra Rodanum in regno Francie, et omne jus, si quod nobis competit vel competere posset in ea, quitavimus precise et absolute domino regi et heredibus ejus in perpetuum. — Terram autem que est in Imperio ultra Rodanum, et omne jus , si quod nobis competit vel competere possit in ea, precise et absolute quitavimus dicto legato, nomine Ecclesie, in perpetutun.
— Item omnes indigene qui faiditi fuerunt de terra illa pro Ecclesia, pro domino rege, et patre ejus, et comitibus Montisfortis, et adherentibus eis, vel propria voluntate recesserunt ab eadem terra, nisi inveniantur heretici ab Ecclesia condempnati, integre restituantur in statum pristinum quoad hereditates et possessiones, preter illa, si qua ex causa donationis a domino rege, vel patre ejus, vel comitibus Montisfortis habuerunt.
— Si vero aliqui hominum, qui remanebunt in terra que nobis dimittitur, noluerint redire ad mandatum Ecclesie et domini regis, specialiter comes Fuxensis et alii, nos faciemus eis vivam guerram, nec pacem cum ipsis faciemus vel treugas sine assensu Ecclesie et domini regis; et si terre ipsorum occupabuntur, remanebunt nobis, destructis tamen prius omnibus munitionibus et forteritiis, muris et fossatis, nisi dominus rex, pro securitate Ecclesie et sua, vellet ea retinere usque ad decennium post acquisitionem; et tunc, cum redditibus et proventibus ipsorum castrorum, retinebit ipsa.
— Item nos faciemus dirui muros civitatis Tholose omnino et fossata repleri, juxta mandatum et voluntatem et ordinationem legati.
— Item diruentur per nos muri funditus, et replebuntur fossata triginta villarum et castrorum :
scilicet de Fanojovis, de Castro-novo, de la Becada, de Avynioneto, de Podio-Laurentii, de Sancto-Paulo, de Vauro, de Rabasten, de Gallyac, de Monte-acuto, de Podiocelso, de Verduno, de Castro-Sarraceno, de Moysiaco, de Monte-albano, de Montecuco, de Agenno, de Comdumo, de Savarduno, de Altarippa, de Cassenolo, de Pugeolis, de Alto-villari, de Villa-Perucie, de Loracco, et de quinque aliis ad voluntatem ipsius legati; et non poterunt reedificari, sine voluntate Ecclesie et domini regis; nec alibi fient nove fortericie; villas tamen non inforciatas bene poterimus facere in terra que dimittitur nobis, si voluerimus. —Si vero aliquam villarum vel castrorum que debent dirui, ut dictum est, essent hominum nostrorum, et nollent quod diruerentur, nos faciemus eis vivam guerram, nec pacem vel treugas, sine assensu Ecclesie et domini regis, cum eis faciemus, donec diruantur muri et impleantur fossata.
— Omnia supradicta promisimus et juravimus dicto legato et domino regi nos firmiter et perpetuo servaturos bona fide, sine fraude et malo ingenio, et quod faciemus bona fide ab hominibus et vassallis et fidelibus nostris firmiter observari.
—Faciemus etiam illud idem jurare omnes cives Tholosanos et alios homines terre que nobis dimittitur; et addetur in juramento eorum quod ipsi dabunt operam efficacem quod nos servemus ea; et si venerimus contra predicta, vel aliquod predictonim, ipso facto, de voluntate nostra sint absoluti et ex nunc nos eos absolvimus a fidelitate et homagio quibus ipsi tenentur nobis, et omni alia obligatione, et adherebunt Ecclesie et domino regi contra nos, nisi, infra quadraginta dies postquam fuerimus ammoniti, hoc emendaverimus vel juri steterimus coram Ecclesia de hiis que ad Ecclesiam pertinent, et juri coram domino rege de hiis que ad ipsum pertinent; et tota terra ipsa que dimittitur nobis incidet in commissum domini regis, et erimus in eodem statu in quo nunc sumus quoad dominum regem et quoad excommunicationem et omnia alia que statuta fuerunt contra nos et patrem nostrum in Concilio generali, vel postea.
— Addetur autem in juramento eorum quod ipsi juvabunt Ecclesiam contra hereticos, credentes et fautores eorum, et receptatores, et omnes alios qui Ecclesie contrarii existent occasione heresis vel contemptus excommunicationis in terra que dimittitur nobis et in terris superius nominatis, et dominum regem juvabunt contra omnes, et quod eis facient vivam guerram donec ad mandatum Ecclesie revertantur et domini regis. — Renovabuntur autem juramenta predicta de quinquennio in quinquennium, ad mandatum domini regis.
— Ut autem predicta omnia adimpleantur, et Ecclesie et domino regi plenius et melius observentur, trademus, pro securitate Ecclesie et domini regis, in manibus domini regis castrum Narbonense, quod tenebit usque ad decennium , et muniet et inforciabit, si visum fuerit expedire.
— Item trademus ei pro securitate Ecclesie et sua, in manibus suis, caput Castrinovi, caput Castri Vauri, castrum de Monte-Cucco, Pennam de Agenesio , castrum Cordue , Ruppem-Perucie, castrum de Verduno, castrum de Villamuro; et usque ad decennium tenebit ea, ita quod primis quinque annis solvemus ei pro expensis custodum, quolibet anno, mille et quingentas libras Turonensium, non computatis in hiis sex milibus marcarum predictis: in aliis quinque annis, si voluerit tenere, faciet propriis expensis custodiri.
—Dominus rex tamen poterit, si placet Ecclesie et sibi, diruere quatuor castra de predictis, scilicet caput Castrinovi, caput Castri-Vauri, Villamurum et Verdunum; et propter hoc non diminuetur predicta summa mille et quingentarum librarum Turonensium. — Redditus et proventus castrorum , et omnia que jure dominii percipiuntur, erunt nostra; et ipse ad sumptus suos tenebit capita ipsorum castrorum et Corduam.
Et nos habebimus ibi ballivos nostros, non suspectos Ecclesie et domino regi, qui facient justiciam hominibus, et recipient redditus et proventus predictos. Post decennium autem restituet nobis dominus rex capita castrorum dictorum et Corduam libere, salvis conditionibus supradictis, et si predicta omnia quantum ad Ecclesiam et dominum regem fuerint observata. — Pennam autem de Albigesio trademus domino regi infra kalendas augusti proximas, cum aliis castris detinendam ab eodem usque ad decennium.
Si vero illam habere non poterimus usque ad terminum illum, ex tunc obsideri faciemus, et vivam guerram fieri, tamdiu quousque ipsam habeamus; nec pacem vel treugam faciemus cum ipso qui tenet et qui tenebit, donec ipsam habeamus.
Non tamen propter hoc retardabimur a peregrinatione transmarina, de qua superius est ordinatum. Et si usque ad annum integrum post dictas kalendas augusti tradiderimus domino regi castrum predictum, scilicet Pennam de Albigesio, erit in conditione predictorum castrorum, scilicet quod reddet illud nobis dominus rex quando reddet alia castra.
— Si vero post annum predictum ipsam Pennam de Albigesio non poterimus assignare, ex tunc trademus eam in elemosinam perpetuo Templariis vel Hospitalariis vel aliis religiosis , salvis hereditatibus eorum qui se tenent ex parte domini regis, possidendam ad voluntatem legati vel ecclesie Romane tali conditione quod ipsi non alienent ipsam a manu sua, nec de ipsa guerram faciant nobis, nisi dc mandato Ecclesie.
— Et si non potuerint aliqui religiosi inveniri qui velint eam habere, diruatur omnino nec possit reedificari sine voluntate ecclesie Romane et domini regis et nostra.
— Item donec dictam Pennam de Albigesio tradamus domino regi, vel Templariis, vel Hospitalariis, vel aliis religiosis, sicut dictum est, tenebit dominus rex propter hoc obligatam Pennam de Agenesio et castrum Narbonense.
— Si etiam infra decennium dederimus Pennam de Albigesio Templariis, vel Hospitalariis, vel aliis religiosis, ut dictum est, tanto tempore, si voluerit dominus rex, post decennium, sumptibus suis tene-hit illa duo castra prenominata, quanto tempore distulerimus tradere Pennam de Albigesio.
— Et si post decennium etiam Penna de Albigesio non esset acquisita, tamdiu post tempus memoratum tenebit dominus rex illa duo castra, quousque ipsa Penna sit restituta et assignata, sicut superius est expressum.
— Et dominus rex absolvit cives Tholosanos, et alios homines terre que nobis dimittitur, ab omnibus obligationibus factis sibi et patri suo, et comitibus Montisfortis, vel aliis pro eis, et a pena et incursibus quibus sibi et patri suo, vel episcopo Tholosano, vel aliis prelatis, vel comitibus Montisfortis se obligaverant, si unquam in dominium nostrum, vel patris nostri, reverterentur, et a sacramento, quantum ad ipsum pertinet, salvis in omnibus et per omnia conditionibus supradictis.
— Et ut hec omnia perpetuam obtineant firmitatem, presenlem paginam sigilli nostri munimine fecimus confirmari.

— Datum Parisius, anno ab incarnatione Domini M° CC’ XXVIII°, pridie idus aprilis.

Rinaldi, Ann. Eccles., t. J ad ann. 1228, no35, place ce traité au mois d'avril 1228 après Pâques; mais c'est là une erreur évidente il fut conclu le 12 du mois d'avril de la fin de l'année 1228, c'est-à-dire le 12 avril 1228-29 n. s. (Voir Tillemont, vie de saint Louis, t. Il, p. 3.) Nous le publions d'après la pièce cotée J. 305, Toulouse, III, n° 60, qui est l'original scellé en cire verte, sur lacs de soie rouge et verte, du sceau de Raymond VII, comte de Toulouse, décrit dans l'Inventaire sous le n° 744. La pièce cotée J. 331, Toulouse, layette, n" 3, est un second original, dont le texte est parfaitement conforme au précédent, mais qui de plus contient la mention suivante, placée immédiatement avant la date : Rogavimus quoque venerabiles patres Senonensem et Narbonensem archiepiscopos, Parisiensem, Tolosanum, Albiensem, Magalaunensem et Nemausensem episcopos ut presenti carte sua sigilla apponerent. Datum Parisius, etc. L'acte est en effet scellé de sept sceaux en cire verte, pendants sur lacs de soie rouge et verte, et rangés dans l'ordre suivant:

1. Bernard de Mese, évêque de Maguelone. (Inventaire n°6675.)
2. Guillaume Ill, d'Aurillac, évêque de Paris. (Inventaire n°6788.)
3. Durand, évêque d'Albi. (Inventaire n°6434.)
4. Gautier III, Cornut, archevêque de Sens. (Inventaire n°6390.)
5. Pierre III, Amiel, archevêque de Narbonne. (Inventaire n°6325.)
6. Foulque de Marseille, évêque de Toulouse. (Inventaire n° 6897.)
7. Arnaud I" évêque de Nîmes. (Inventaire n° 6741.)

La pièce cotée J. 305, Toulouse, III, n° 6, n'est plus dans le carton; elle est indiquée dans l'inventaire de Dupuy comme une copie délivrée par le cardinal légat le XV. des calendes de mai (17 avril) 1229. La pièce cotée n° 2 du même carton est une autre copie qui, d'après l'écriture, a été faite du temps de Philippe le Bel, au commencement du quatorzième siècle.


Source: Layettes du trésor des chartes : de l'année 1224 à l'année 1246, par M. Alexandre Teulet. 1866.