Moirax 2 juin 1296 – Recueil des chartes de l’abbaye de Cluny. Tome 6

Charta qua Galterus de Rans et Arnaldus de Cantalupo, Albanensis et Penestrini episcoporum capellani, exemptionem decimarum et procurationum tredecim decanatibus Cluniacensibus a Bonifacio papa concessam recognoscunt.

Galterus de Rans, Remensis, et Arnaldus de Cantalupo, Agenensis canonici, reverendorum patrum dominorum B. Albanensis et S. Penestrini episcoporum, sacrosancte Romane ecclesie cardinalium, capellani et nuncii, universis ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Cum prefati domini nostri pro quibusdam arduis negociis sibi ab apostolica Sede commissis, nos ad Romanam curiam duxissent destinandos, nobisque auctoritate apostolica sibi in hac parte commissa mandassent a prelatis et aliis personis ecclesiasticis, exemptis et non exemptis, que a nobis seu ex parte nostra requisite essent de oportunis evectionibus et expensis congruis in eundo, morando, redeundo provideri, super quibus nobis et nostrum cuilibet fidem mandaverint plenariam adhiberi, lata per ipsos dominos nostros excommunicationis sententia in rebelles, prout hec omnia in litteris ipsorum dominorum cardinalium et domini Summi Pontificis plenius intuentur, et nos existentes apud Trenorchium, de curia Romana pro predictis negotiis redeuntes, quoddam privilegium super gratia facta abbatibus et conventui Cluniacensis monasterii per sanctissimum patrem dominum Bonifacium, divina providencia summum pontificem ipsis concessum, quod pro exhoneratione dictorum abbatum et indigentie ipsius conventus relevatione, de Leuno in Sanguine Terso Ambianensis, de Nongento Rotrodi et de Gacicuria Carnotensis, de Gaya Trecensis, de Vergeyo Eduensis, de Vendopera, de Mostreto et de Marmissa Lingonensis, de Turribus super Maternam Remensis, de Carennaco Caturcensis, de Moyraco Agenensis, de Rocennaco Petragoricensis, et de Sancto Cosma Constanciensis diocesum quondam prioratus, nunc autem decanatus eidem monasterio Cluniacensi subjecti, cum omnibus prioratibus, domibus, grangiis, membris, grangiis (sic), bonis, juribus et pertinenciis eorumdem in quibuscumque diocesibus constitutis, sub certa forma, mense abbatis et conventus Cluniacensis predictorum ob causas predictas per eumdem Summum Pontificem aplicati ratione fructuum, proventuum et reddituum eorumdem, « ab omni decime ac cujuslibet procurationis, impositionis et subventionis prestacione sint exempti perpetuo et penitus habeantur inmunes, salvis duntaxat censibus et aliis juribus dicto Cluniacensi monasterio debitis », et quod ut hujus gratia et « disposicio seu ordinacio inviolabiliter futuris temporibus servaretur, auctoritate apostolica, sub pena excommunicationis quam in eos qui scienter contra ipsam venire aut eam quomodolibet perturbare presumpserint, cujuscumque dignitatis, condicionis aut status existant », idem dominus Papa protul[er]it et districtius inhibuerit, « ne quid adversus illam, quovis quesito colore, occasione vel causa quomodolibet attemptetur, quibuslibet non obstantibus » viderimus et diligenter inspexerimus, viro religioso decano de Paredo, procuratore dicti monasterii, nobis dictum privilegium exhibente ; volumus et inhibemus quod si nos, ut premittitur, de curia Romana redeuntes, per aliquem ipsorum locorum facere transitum contigerit, aut morari, nulla imposicio vel exactio pro nobis ratione expensarum nobis faciendarum aut evectionum nobis providendarum fiat aut etiam requiratur. In quorum rei (sic) testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini Mo CCo nonagesimo sexto, secunda die mensis junii.

(Au dos) Ista littera bona erat ad ostendendum legatis et nunciis Sedis apostolice, si aliqua exigant pro procurationibus, evectionibus vel expensis pro prioratibus unitis abbati et conventui Cluniacensi.

Recueil des chartes de l’abbaye de Cluny. Tome 6, par Auguste Bernard, Paris, 1903